Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- et quamvis rarum tamen inputat. ergo duos post
- si libuit menses neglectum adhibere clientem,
- tertia ne vacuo cessaret culcita lecto,
- una simus, ait. votorum summa! quid ultra
- quaeris? habet Trebius propter quod rumpere somnum
- debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne
- tota salutatrix iam turba peregerit orbem,
- sideribus dubiis aut illo tempore quo se
- frigida circumagunt pigri serraca Bootae.
- Qualis cena tamen! vinum quod sucida nolit
- lana pati: de conviva Corybanta videbis.
- iurgia proludunt, sed mox et pocula torques
- saucius et rubra deterges vulnera mappa,
- inter vos quotiens libertorumque cohortem