Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. gaudebit nido, viridem thoraca iubebit
  2. adferri minimasque nuces assemque rogatum,
  3. ad mensam quotiens parasitus venerit infans.
  4. Vilibus ancipites fungi ponentur amicis,
  5. boletus domino, set quales Claudius edit
  6. ante illum uxoris, post quem nihil amplius edit.
  7. Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit
  8. poma dari, quorum solo pascaris odore,
  9. qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat,
  10. credere quae possis subrepta sororibus Afris:
  11. tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit
  12. qui tegitur parma et galea, metuensque flagelli
  13. discit ab hirsuta iaculum torquere capella.
  14. Forsitan inpensae Virronem parcere credas,
  15. hoc agit ut doleas; nam quae comoedia, mimus
  16. quis melior plorante gula? ergo omnia fiunt,
  17. si nescis, ut per lacrimas effundere bilem
  18. cogaris pressoque diu stridere molari.
  19. tu tibi liber homo et regis conviva videris:
  20. captum te nidore suae putat ille culinae;