Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. perditus, ut dicat regi bibe? plurima sunt quae
  2. non audent homines perfusa dicere laena.
  3. quadringenta tibi si quis deus aut similis dis
  4. et melior fatis donaret homuncio, quantus,
  5. ex nihilo, quantus fieres Virronis amicus!
  6. ‘da Trebio, pone ad Trebium. vis, frater, ab ipsis
  7. ilibus?’ o nummi, vobis hunc praestat honorem,
  8. vos estis fratres, dominus tamen et domini rex
  9. si vis tu fieri, nullus tibi parvolus aula
  10. luserit Aeneas nec filia dulcior illo;
  11. iucundum et carum sterilis facit uxor amicum.