Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quo gestu lepores et quo gallina secetur.
  2. duceris planta velut ictus ab Hercule Cacus
  3. et ponere foris, si quid temptaveris umquam
  4. hiscere, tamquam habeas tria nomina, quando propinat
  5. Virro tibi, sumitve tuis contacta labellis
  6. pocula? quis vestrum temerarius usque adeo, quis
  7. perditus, ut dicat regi bibe? plurima sunt quae
  8. non audent homines perfusa dicere laena.
  9. quadringenta tibi si quis deus aut similis dis
  10. et melior fatis donaret homuncio, quantus,
  11. ex nihilo, quantus fieres Virronis amicus!
  12. ‘da Trebio, pone ad Trebium. vis, frater, ab ipsis
  13. ilibus?’ o nummi, vobis hunc praestat honorem,
  14. vos estis fratres, dominus tamen et domini rex
  15. si vis tu fieri, nullus tibi parvolus aula
  16. luserit Aeneas nec filia dulcior illo;
  17. iucundum et carum sterilis facit uxor amicum.
  18. sed tua nunc Mycale pariat licet et pueros tres
  19. in gremium patris fundat semel, ipse loquaci
  20. gaudebit nido, viridem thoraca iubebit