Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. altilis, et flavi dignus ferro Meleagri
  2. spumat[*](spumat PSA: fumat Ψ.) aper. post hunc tradentur tubera, si ver
  3. tunc erit et facient optata tonitrua cenas
  4. maiores. tibi habe frumentum, Alledius inquit,
  5. o Libye, disiunge boves, dum tubera mittas.
  6. Structorem interea, nequa indignatio desit,
  7. saltantem spectes et chironomunta volanti
  8. cultello, donec peragat dictata magistri
  9. omnia; nec minimo sane discrimine refert,
  10. quo gestu lepores et quo gallina secetur.
  11. duceris planta velut ictus ab Hercule Cacus
  12. et ponere foris, si quid temptaveris umquam
  13. hiscere, tamquam habeas tria nomina, quando propinat
  14. Virro tibi, sumitve tuis contacta labellis
  15. pocula? quis vestrum temerarius usque adeo, quis
  16. perditus, ut dicat regi bibe? plurima sunt quae
  17. non audent homines perfusa dicere laena.
  18. quadringenta tibi si quis deus aut similis dis
  19. et melior fatis donaret homuncio, quantus,
  20. ex nihilo, quantus fieres Virronis amicus!