Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. cum iuvene indigno quem mors tam saeva maneret
  2. et domini gladiis tam festinata; sed olim
  3. prodigio par est in nobilitate senectus,
  4. unde fit ut malim fraterculus esse gigantis.
  5. profuit ergo nihil misero, quod comminus ursos
  6. figebat Numidas Albana nudus harena
  7. venator, quis enim iam non intellegat artes
  8. patricias? quis priscum illud miratur acumen.
  9. Brute, tuum? facile est barbato inponere regi.
  10. Nec melior vultu quamvis ignobilis ibat
  11. Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae,
  12. et tamen inprobior saturam scribente cinaedo.
  13. Montani quoque venter adest abdomine tardus,
  14. et matutino sudans Crispinus amomo
  15. quantum vix redolent duo funera, saevior illo
  16. Pompeius tenui iugulos aperire susurro,
  17. et qui vulturibus servabat viscera Dacis
  18. Fuscus marmorea meditatus proelia villa,
  19. et cum mortifero prudens Veiento Catullo,
  20. qui numquam visae flagrabat amore puellae,