Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Proximus eiusdem properabat Acilius aevi
  2. cum iuvene indigno quem mors tam saeva maneret
  3. et domini gladiis tam festinata; sed olim
  4. prodigio par est in nobilitate senectus,
  5. unde fit ut malim fraterculus esse gigantis.
  6. profuit ergo nihil misero, quod comminus ursos
  7. figebat Numidas Albana nudus harena
  8. venator, quis enim iam non intellegat artes
  9. patricias? quis priscum illud miratur acumen.
  10. Brute, tuum? facile est barbato inponere regi.
  11. Nec melior vultu quamvis ignobilis ibat
  12. Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae,
  13. et tamen inprobior saturam scribente cinaedo.