Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ipse capi voluit.’ quid apertius? et tamen illi
  2. surgebant cristae; nihil est quod credere de se
  3. non possit cum laudatur dis aequa potestas.
  4. sed derat pisci patinae mensura, vocantur
  5. ergo in consilium proceres, quos oderat ille,
  6. in quorum facie miserae magnaeque sedebat
  7. pallor amicitiae, primus clamante Liburno
  8. currite, iam sedit rapta properabat abolla
  9. Pegasus, attonitae positus modo vilicus urbi.
  10. anne aliud tum praefecti? quorum optimus atque
  11. interpres legum sanctissimus omnia, quamquam[*](quamquam Vind.Ψ: quamque P.)
  12. temporibus diris, tractanda putabat inermi
  13. iustitia, venit et Crispi iucunda senectus,
  14. cuius erant mores qualis facundia, mite
  15. ingenium, maria ac terras populosque regenti
  16. quis comes utilior, si clade et peste sub illa
  17. saevitiam damnare et honestum adferre liceret
  18. consilium? sed quid violentius aure tyranni,
  19. cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso
  20. vere locuturi fatum pendebat amici?