Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et tua servatum consume in saecula rhombum.
  2. ipse capi voluit.’ quid apertius? et tamen illi
  3. surgebant cristae; nihil est quod credere de se
  4. non possit cum laudatur dis aequa potestas.
  5. sed derat pisci patinae mensura, vocantur
  6. ergo in consilium proceres, quos oderat ille,
  7. in quorum facie miserae magnaeque sedebat
  8. pallor amicitiae, primus clamante Liburno
  9. currite, iam sedit rapta properabat abolla
  10. Pegasus, attonitae positus modo vilicus urbi.
  11. anne aliud tum praefecti? quorum optimus atque
  12. interpres legum sanctissimus omnia, quamquam[*](quamquam Vind.Ψ: quamque P.)
  13. temporibus diris, tractanda putabat inermi