Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. exclusi spectant admissa obsonia patres.
  2. itur ad Atriden. tum Picens accipe, dixit,
  3. ‘privatis maiora focis, genialis agatur
  4. iste dies, propera stomachum laxare sagina[*](saginam PS: saginis Ψ Vind.),
  5. et tua servatum consume in saecula rhombum.
  6. ipse capi voluit.’ quid apertius? et tamen illi
  7. surgebant cristae; nihil est quod credere de se
  8. non possit cum laudatur dis aequa potestas.
  9. sed derat pisci patinae mensura, vocantur
  10. ergo in consilium proceres, quos oderat ille,
  11. in quorum facie miserae magnaeque sedebat