Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. res fisci est, ubicumque natat, donabitur ergo,
  2. ne pereat. Iam letifero cedente pruinis
  3. autumno, iam quartanam sperantibus aegris
  4. stridebat deformis hiems praedamque recentem
  5. servabat, tamen hic properat, velut urgueat Auster,
  6. utque lacus suberant, ubi quamquam diruta servat
  7. ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem,
  8. obstitit intranti miratrix turba parumper,
  9. ut cessit, facili patuerunt cardine valvae;
  10. exclusi spectant admissa obsonia patres.
  11. itur ad Atriden. tum Picens accipe, dixit,
  12. ‘privatis maiora focis, genialis agatur
  13. iste dies, propera stomachum laxare sagina[*](saginam PS: saginis Ψ Vind.),
  14. et tua servatum consume in saecula rhombum.
  15. ipse capi voluit.’ quid apertius? et tamen illi
  16. surgebant cristae; nihil est quod credere de se
  17. non possit cum laudatur dis aequa potestas.
  18. sed derat pisci patinae mensura, vocantur
  19. ergo in consilium proceres, quos oderat ille,
  20. in quorum facie miserae magnaeque sedebat