Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. deliciae; viduas tantum aspernatus.[*](aspernaturΨ: aspernatus Vind. etc. and Housman: sper. natur PSA.) adulter,
  2. quid refert igitur, quantis iumenta fatiget
  3. porticibus, quanta nemorum vectetur in umbra,
  4. iugera quot vicina foro, quas emerit aedes?
  5. nemo malus felix, minime[*](minime PVind.Ψ: quin sit ς: Housman conj. qum sit.) corruptor et idem[*](Clausen rejects, following Jahn)
  6. incestus, cum quo nuper vittata iacebat
  7. sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos.
  8. Sed nunc de factis levioribus, et tamen alter
  9. si fecisset idem, caderet sub iudice morum;
  10. nam quod turpe bonis Titio Seioque, decebat
  11. Crispinum: quid agas, cum dira et foedior omni