Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. traxerat attonitos et festinare coactos
  2. tamquam de Chattis aliquid torvisque Sygambris
  3. dicturus, tamquam ex diversis partibus orbis
  4. anxia praecipiti venisset epistula pinna.
  5. Atque utinam his potius nugis tota illa dedisset
  6. tempora saevitiae, claras quibus abstulit urbi
  7. inlustresque animas impune et vindice nullo,
  8. sed periit postquam cerdonibus esse timendus
  9. coeperat; hoc nocuit Lamiarum caede madenti.
  1. Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens,
  2. ut bona summa putes aliena vivere quadra;
  3. si potes illa pati quae nec Sarmentus iniquas
  4. Caesaris ad mensas nec vilis Gabba tulisset,