Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. arderet, nulli maior fuit usus edendi
  2. tempestate mea; Circeis nata forent an
  3. Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo
  4. ostrea callebat primo deprendere morsu,
  5. et semel aspecti litus dicebat echini.
  6. Surgitur et misso proceres exire iubentur
  7. consilio, quos Albanam dux magnus in arcem
  8. traxerat attonitos et festinare coactos
  9. tamquam de Chattis aliquid torvisque Sygambris
  10. dicturus, tamquam ex diversis partibus orbis
  11. anxia praecipiti venisset epistula pinna.
  12. Atque utinam his potius nugis tota illa dedisset
  13. tempora saevitiae, claras quibus abstulit urbi
  14. inlustresque animas impune et vindice nullo,
  15. sed periit postquam cerdonibus esse timendus
  16. coeperat; hoc nocuit Lamiarum caede madenti.
  1. Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens,
  2. ut bona summa putes aliena vivere quadra;
  3. si potes illa pati quae nec Sarmentus iniquas
  4. Caesaris ad mensas nec vilis Gabba tulisset,