Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. luxuriam inperii veterem noctesque Neronis
  2. iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno
  3. arderet, nulli maior fuit usus edendi
  4. tempestate mea; Circeis nata forent an
  5. Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo
  6. ostrea callebat primo deprendere morsu,
  7. et semel aspecti litus dicebat echini.
  8. Surgitur et misso proceres exire iubentur
  9. consilio, quos Albanam dux magnus in arcem
  10. traxerat attonitos et festinare coactos
  11. tamquam de Chattis aliquid torvisque Sygambris
  12. dicturus, tamquam ex diversis partibus orbis
  13. anxia praecipiti venisset epistula pinna.
  14. Atque utinam his potius nugis tota illa dedisset
  15. tempora saevitiae, claras quibus abstulit urbi
  16. inlustresque animas impune et vindice nullo,
  17. sed periit postquam cerdonibus esse timendus
  18. coeperat; hoc nocuit Lamiarum caede madenti.
  1. Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens,
  2. ut bona summa putes aliena vivere quadra;