Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. dedecus hoc,’ Montanus ait, ‘testa alta paretur,
  2. quae tenui muro spatiosum colligat orbem,
  3. debetur magnus patinae subitusque Prometheus,
  4. argillam atque rotam citius properate; sed ex hoc
  5. tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur.’
  6. vicit digna viro sententia, noverat ille
  7. luxuriam inperii veterem noctesque Neronis
  8. iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno
  9. arderet, nulli maior fuit usus edendi
  10. tempestate mea; Circeis nata forent an
  11. Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo
  12. ostrea callebat primo deprendere morsu,
  13. et semel aspecti litus dicebat echini.
  14. Surgitur et misso proceres exire iubentur
  15. consilio, quos Albanam dux magnus in arcem
  16. traxerat attonitos et festinare coactos
  17. tamquam de Chattis aliquid torvisque Sygambris
  18. dicturus, tamquam ex diversis partibus orbis
  19. anxia praecipiti venisset epistula pinna.
  20. Atque utinam his potius nugis tota illa dedisset