Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Quidnam igitur censes? conciditur? ‘absit ab illo
  2. dedecus hoc,’ Montanus ait, ‘testa alta paretur,
  3. quae tenui muro spatiosum colligat orbem,
  4. debetur magnus patinae subitusque Prometheus,
  5. argillam atque rotam citius properate; sed ex hoc
  6. tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur.’
  7. vicit digna viro sententia, noverat ille
  8. luxuriam inperii veterem noctesque Neronis
  9. iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno
  10. arderet, nulli maior fuit usus edendi
  11. tempestate mea; Circeis nata forent an