Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. regem aliquem capies, aut de temone Britanno
  2. excidet Arviragus. peregrina est belua, cernis
  3. erectas in[*](Housmam conj. per for in.) terga sudes?‘ hoc defuit unum
  4. Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos.
  5. Quidnam igitur censes? conciditur? ‘absit ab illo
  6. dedecus hoc,’ Montanus ait, ‘testa alta paretur,
  7. quae tenui muro spatiosum colligat orbem,
  8. debetur magnus patinae subitusque Prometheus,
  9. argillam atque rotam citius properate; sed ex hoc
  10. tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur.’
  11. vicit digna viro sententia, noverat ille
  12. luxuriam inperii veterem noctesque Neronis
  13. iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno
  14. arderet, nulli maior fuit usus edendi
  15. tempestate mea; Circeis nata forent an
  16. Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo
  17. ostrea callebat primo deprendere morsu,
  18. et semel aspecti litus dicebat echini.
  19. Surgitur et misso proceres exire iubentur
  20. consilio, quos Albanam dux magnus in arcem