Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. omen habes,’ inquit, ‘magni clarique triumphi.
  2. regem aliquem capies, aut de temone Britanno
  3. excidet Arviragus. peregrina est belua, cernis
  4. erectas in[*](Housmam conj. per for in.) terga sudes?‘ hoc defuit unum
  5. Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos.
  6. Quidnam igitur censes? conciditur? ‘absit ab illo
  7. dedecus hoc,’ Montanus ait, ‘testa alta paretur,
  8. quae tenui muro spatiosum colligat orbem,
  9. debetur magnus patinae subitusque Prometheus,
  10. argillam atque rotam citius properate; sed ex hoc
  11. tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur.’