Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Brute, tuum? facile est barbato inponere regi.
  2. Nec melior vultu quamvis ignobilis ibat
  3. Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae,
  4. et tamen inprobior saturam scribente cinaedo.
  5. Montani quoque venter adest abdomine tardus,
  6. et matutino sudans Crispinus amomo
  7. quantum vix redolent duo funera, saevior illo
  8. Pompeius tenui iugulos aperire susurro,
  9. et qui vulturibus servabat viscera Dacis
  10. Fuscus marmorea meditatus proelia villa,
  11. et cum mortifero prudens Veiento Catullo,