Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- cultam palliolo? mulier nempe ipsa videtur,
- non persona, loqui; vacua et plana omnia dicas
- infra ventriculum et tenui distantia rima.
- nec tamen Antiochus nec erit mirabilis illic
- aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo:
- natio comoeda est. rides, maiore caehinno
- concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici,
- nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas,
- accipit endromidem; si dixeris
aestuo,
sudat. - non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni
- nocte dieque potest aliena sumere vultum