Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis
  2. Esquilias dictumque petunt a vimine collem,
  3. viscera magnarum domuum dominique futuri,
  4. ingenium velox, audacia perdita, sermo
  5. promptus et Isaeo torrentior: ede quid illum
  6. esse putes? quemvis hominem secum attulit ad nos:
  7. grammaticus rhetor geometres pictor aliptes
  8. augur schoenobates medicus magus: omnia novit
  9. Graeculus esuriens; in caelum iusseris ibit.
  10. in summa non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax
  11. qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis.
  12. Horum ego non fugiam conchylia? me prior ille
  13. signabit fultusque toro meliore recumbet,
  14. advectus Romam quo pruna et cottona vento?
  15. usque adeo nihil est, quod nostra infantia caelum
  16. hausit Aventini baca nutrita Sabina?
  17. Quid quod adulandi gens prudentissima laudat
  18. sermonem indocti, faciem deformis amici,
  19. et longum invalidi collum cervicibus aequat
  20. Herculis Antaeum procul a tellure tenentis,