Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et ceromatico fert niceteria collo,
  2. hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta,
  3. hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis
  4. Esquilias dictumque petunt a vimine collem,
  5. viscera magnarum domuum dominique futuri,
  6. ingenium velox, audacia perdita, sermo
  7. promptus et Isaeo torrentior: ede quid illum
  8. esse putes? quemvis hominem secum attulit ad nos:
  9. grammaticus rhetor geometres pictor aliptes
  10. augur schoenobates medicus magus: omnia novit
  11. Graeculus esuriens; in caelum iusseris ibit.
  12. in summa non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax
  13. qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis.
  14. Horum ego non fugiam conchylia? me prior ille
  15. signabit fultusque toro meliore recumbet,
  16. advectus Romam quo pruna et cottona vento?
  17. usque adeo nihil est, quod nostra infantia caelum