Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quondam hi cornicines et municipalis harenae
  2. perpetui comites notaeque per oppida buccae
  3. munera nunc edunt et, verso pollice vulgus
  4. cum[*](quemΨ: cum PAUBüch. and Housman) iubet, occidunt populariter; inde reversi
  5. conducunt foricas, et cur non omnia, cum sint [*](Büch. punctuates et cur non? omnia cum sint. )
  6. quales ex humili magna ad fastigia rerum
  7. extollit quotiens voluit Fortuna iocari?
  8. Quid Romae faciam? mentiri nescio: librum,
  9. si malus est, nequeo laudare et poscere; motus
  10. astrorum ignoro; funus promittere patris
  11. nec volo nec possum; ranarum viscera numquam
  12. inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter,
  13. quae mandat, norunt alii; me nemo ministro
  14. fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam
  15. mancus et extinctae corpus non utile dextrae,
  16. quis nunc diligitur nisi conscius et cui fervens
  17. aestuat occultis animus semperque tacendis?