Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et praebere caput domina venale sub hasta,
  2. quondam hi cornicines et municipalis harenae
  3. perpetui comites notaeque per oppida buccae
  4. munera nunc edunt et, verso pollice vulgus
  5. cum[*](quemΨ: cum PAUBüch. and Housman) iubet, occidunt populariter; inde reversi
  6. conducunt foricas, et cur non omnia, cum sint [*](Büch. punctuates et cur non? omnia cum sint. )
  7. quales ex humili magna ad fastigia rerum
  8. extollit quotiens voluit Fortuna iocari?
  9. Quid Romae faciam? mentiri nescio: librum,
  10. si malus est, nequeo laudare et poscere; motus
  11. astrorum ignoro; funus promittere patris
  12. nec volo nec possum; ranarum viscera numquam
  13. inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter,
  14. quae mandat, norunt alii; me nemo ministro
  15. fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam
  16. mancus et extinctae corpus non utile dextrae,
  17. quis nunc diligitur nisi conscius et cui fervens
  18. aestuat occultis animus semperque tacendis?
  19. nil tibi se debere putat, nil conferet umquam,
  20. participem qui te secreti fecit honesti: