Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. felices proavorum atavos, felicia dicas
  2. saecula quae quondam sub regibus atque tribunis
  3. viderunt uno contentam carcere Romam.
  4. His alias poteram et pluris subnectere causas;
  5. sed iumenta vocant et sol inclinat, eundum est;
  6. nam mihi commota iam dudum mulio virga
  7. adnuit. ergo vale nostri memor, et quotiens te
  8. Roma tuo refici properantem reddet Aquino,
  9. me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam
  10. converte a Cumis, saturarum ego, ni pudet illas,
  11. auditor[*](auditor PVind. Büch. (1910): adiutor ΨBüch. (1893).) gelidos veniam caligatus in agros.’
  1. Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe vocandus[*](Willis rejects 4.1-36, following Ribbeck)
  2. ad partes, monstrum nulla virtute redemptum