Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- quis facile est aedem conducere flumina portus,
- siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver,
- et praebere caput domina venale sub hasta,
- quondam hi cornicines et municipalis harenae
- perpetui comites notaeque per oppida buccae
- munera nunc edunt et, verso pollice vulgus
- cum[*](quemΨ: cum PAUBüch. and Housman) iubet, occidunt populariter; inde reversi
- conducunt foricas, et cur non omnia, cum sint [*](Büch. punctuates et cur non? omnia cum sint. )
- quales ex humili magna ad fastigia rerum
- extollit quotiens voluit Fortuna iocari?
- Quid Romae faciam? mentiri nescio: librum,
- si malus est, nequeo laudare et poscere; motus
- astrorum ignoro; funus promittere patris
- nec volo nec possum; ranarum viscera numquam
- inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter,
- quae mandat, norunt alii; me nemo ministro
- fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam
- mancus et extinctae corpus non utile dextrae,
- quis nunc diligitur nisi conscius et cui fervens
- aestuat occultis animus semperque tacendis?