Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. qua fornace graves, qua non incude catenae?
  2. maximus in vinclis ferri modus, ut timeas ne
  3. vomer deficiat, ne marrae et sarcula desint.
  4. felices proavorum atavos, felicia dicas
  5. saecula quae quondam sub regibus atque tribunis
  6. viderunt uno contentam carcere Romam.
  7. His alias poteram et pluris subnectere causas;
  8. sed iumenta vocant et sol inclinat, eundum est;
  9. nam mihi commota iam dudum mulio virga
  10. adnuit. ergo vale nostri memor, et quotiens te
  11. Roma tuo refici properantem reddet Aquino,
  12. me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam
  13. converte a Cumis, saturarum ego, ni pudet illas,
  14. auditor[*](auditor PVind. Büch. (1910): adiutor ΨBüch. (1893).) gelidos veniam caligatus in agros.’