Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. pulsatus rogat et pugnis concisus adorat
  2. ut liceat paucis cum dentibus inde reverti.
  3. Nec tamen haec tantum metuas, nam qui spoliet te
  4. non derit clausis domibus, postquam omnis ubique
  5. fixa catenatae siluit compago tabernae.
  6. interdum et ferro subitus grassator agit rem;
  7. armato quotiens tutae custode tenentur
  8. et Pomptina palus et Gallinaria pinus,
  9. sic inde huc omnes tamquam ad vivaria currunt
  10. qua fornace graves, qua non incude catenae?
  11. maximus in vinclis ferri modus, ut timeas ne
  12. vomer deficiat, ne marrae et sarcula desint.
  13. felices proavorum atavos, felicia dicas
  14. saecula quae quondam sub regibus atque tribunis
  15. viderunt uno contentam carcere Romam.
  16. His alias poteram et pluris subnectere causas;
  17. sed iumenta vocant et sol inclinat, eundum est;
  18. nam mihi commota iam dudum mulio virga
  19. adnuit. ergo vale nostri memor, et quotiens te
  20. Roma tuo refici properantem reddet Aquino,