Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et Catulus, maneant qui nigrum in candida vertunt,
  2. quis facile est aedem conducere flumina portus,
  3. siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver,
  4. et praebere caput domina venale sub hasta,
  5. quondam hi cornicines et municipalis harenae
  6. perpetui comites notaeque per oppida buccae
  7. munera nunc edunt et, verso pollice vulgus
  8. cum[*](quemΨ: cum PAUBüch. and Housman) iubet, occidunt populariter; inde reversi
  9. conducunt foricas, et cur non omnia, cum sint [*](Büch. punctuates et cur non? omnia cum sint. )
  10. quales ex humili magna ad fastigia rerum
  11. extollit quotiens voluit Fortuna iocari?
  12. Quid Romae faciam? mentiri nescio: librum,
  13. si malus est, nequeo laudare et poscere; motus
  14. astrorum ignoro; funus promittere patris
  15. nec volo nec possum; ranarum viscera numquam
  16. inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter,
  17. quae mandat, norunt alii; me nemo ministro
  18. fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam
  19. mancus et extinctae corpus non utile dextrae,
  20. quis nunc diligitur nisi conscius et cui fervens