Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. languorem peperit cibus inperfectus et haerens
  2. ardenti stomacho), nam quae[*](Housman adopts the conj. quem (Hadr. Valesius): quae PALO.) meritoria somnum
  3. admittunt? magnis opibus dormitur in urbe.
  4. inde caput morbi, raedarum transitus arto
  5. vicorum in flexu[*](Büch. and Owen read inflexu, after PVind.Ψ: Housman in flexu. See Journal of Phil. No. 67, p. 40.) et stantis convicia mandrae
  6. eripient somnum Druso vitulisque marinis.
  7. si vocat officium, turba cedente vehetur
  8. dives et ingenti curret super ora Liburna
  9. atque obiter leget aut scribet vel dormiet intus;
  10. namque facit somnum clausa lectica fenestra,
  11. ante tamen veniet: nobis properantibus opstat
  12. unda prior, magno populus premit agmine lumbos
  13. qui sequitur; ferit hic cubito, ferit assere duro
  14. alter, at hic tignum capiti incutit, ille metretam.
  15. pinguia crura luto, planta mox undique magna
  16. calcor, et in digito clavus mihi militis haeret.
  17. Nonne vides quanto celebretur sportula fumo?
  18. centum convivae, sequitur sua quemque culina.
  19. Corbulo vix ferret tot vasa ingentia, tot res
  20. inpositas capiti, quas recto vertice portat