Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- unius sese dominum fecisse lacertae.
- Plurimus hic aeger moritur vigilando (set ipsum
- languorem peperit cibus inperfectus et haerens
- ardenti stomacho), nam quae[*](Housman adopts the conj. quem (Hadr. Valesius): quae PALO.) meritoria somnum
- admittunt? magnis opibus dormitur in urbe.
- inde caput morbi, raedarum transitus arto
- vicorum in flexu[*](Büch. and Owen read inflexu, after PVind.Ψ: Housman in flexu. See Journal of Phil. No. 67, p. 40.) et stantis convicia mandrae
- eripient somnum Druso vitulisque marinis.
- si vocat officium, turba cedente vehetur
- dives et ingenti curret super ora Liburna
- atque obiter leget aut scribet vel dormiet intus;
- namque facit somnum clausa lectica fenestra,
- ante tamen veniet: nobis properantibus opstat
- unda prior, magno populus premit agmine lumbos
- qui sequitur; ferit hic cubito, ferit assere duro
- alter, at hic tignum capiti incutit, ille metretam.
- pinguia crura luto, planta mox undique magna
- calcor, et in digito clavus mihi militis haeret.
- Nonne vides quanto celebretur sportula fumo?
- centum convivae, sequitur sua quemque culina.