Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. est aliquid, quocumque loco, quocumque recessu
  2. unius sese dominum fecisse lacertae.
  3. Plurimus hic aeger moritur vigilando (set ipsum
  4. languorem peperit cibus inperfectus et haerens
  5. ardenti stomacho), nam quae[*](Housman adopts the conj. quem (Hadr. Valesius): quae PALO.) meritoria somnum
  6. admittunt? magnis opibus dormitur in urbe.
  7. inde caput morbi, raedarum transitus arto
  8. vicorum in flexu[*](Büch. and Owen read inflexu, after PVind.Ψ: Housman in flexu. See Journal of Phil. No. 67, p. 40.) et stantis convicia mandrae
  9. eripient somnum Druso vitulisque marinis.
  10. si vocat officium, turba cedente vehetur
  11. dives et ingenti curret super ora Liburna
  12. atque obiter leget aut scribet vel dormiet intus;
  13. namque facit somnum clausa lectica fenestra,
  14. ante tamen veniet: nobis properantibus opstat
  15. unda prior, magno populus premit agmine lumbos
  16. qui sequitur; ferit hic cubito, ferit assere duro
  17. alter, at hic tignum capiti incutit, ille metretam.
  18. pinguia crura luto, planta mox undique magna
  19. calcor, et in digito clavus mihi militis haeret.
  20. Nonne vides quanto celebretur sportula fumo?