Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. res hodie minor est here quam fuit atque eadem cras
  2. deteret exiguis aliquid, proponimus illuc
  3. ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas,
  4. dum nova canities, dum prima et recta senectus,
  5. dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me
  6. porto meis nullo dextram subeunte bacillo.
  7. cedamus patria, vivant Artorius istic
  8. et Catulus, maneant qui nigrum in candida vertunt,
  9. quis facile est aedem conducere flumina portus,
  10. siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver,
  11. et praebere caput domina venale sub hasta,
  12. quondam hi cornicines et municipalis harenae
  13. perpetui comites notaeque per oppida buccae
  14. munera nunc edunt et, verso pollice vulgus
  15. cum[*](quemΨ: cum PAUBüch. and Housman) iubet, occidunt populariter; inde reversi
  16. conducunt foricas, et cur non omnia, cum sint [*](Büch. punctuates et cur non? omnia cum sint. )
  17. quales ex humili magna ad fastigia rerum
  18. extollit quotiens voluit Fortuna iocari?
  19. Quid Romae faciam? mentiri nescio: librum,
  20. si malus est, nequeo laudare et poscere; motus