Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- res hodie minor est here quam fuit atque eadem cras
- deteret exiguis aliquid, proponimus illuc
- ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas,
- dum nova canities, dum prima et recta senectus,
- dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me
- porto meis nullo dextram subeunte bacillo.
- cedamus patria, vivant Artorius istic
- et Catulus, maneant qui nigrum in candida vertunt,
- quis facile est aedem conducere flumina portus,
- siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver,
- et praebere caput domina venale sub hasta,