Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron,
  2. iamque vetus graecos servabat cista libellos
  3. et divina opici rodebant carmina mures,
  4. nil habuit Codrus, quis enim negat? et tamen illud
  5. perdidit infelix totum nihil, ultimus autem
  6. aerumnae est cumulus, quod nudum et frusta rogantem[*](est PRAO)
  7. nemo cibo, nemo hospitio tectoque iuvabit.
  8. Si magna Asturici cecidit domus, horrida mater,
  9. pullati proceres, differt vadimonia praetor,
  10. tum gemimus casus urbis, tunc odimus ignem,
  11. ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet,