Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. herba, nec ingentium violarent marmora tofum.
  2. Hic tunc Vmbricius quando artibus, inquit, ‘honestis
  3. nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum,
  4. res hodie minor est here quam fuit atque eadem cras
  5. deteret exiguis aliquid, proponimus illuc
  6. ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas,
  7. dum nova canities, dum prima et recta senectus,
  8. dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me
  9. porto meis nullo dextram subeunte bacillo.
  10. cedamus patria, vivant Artorius istic
  11. et Catulus, maneant qui nigrum in candida vertunt,
  12. quis facile est aedem conducere flumina portus,
  13. siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver,
  14. et praebere caput domina venale sub hasta,
  15. quondam hi cornicines et municipalis harenae
  16. perpetui comites notaeque per oppida buccae
  17. munera nunc edunt et, verso pollice vulgus
  18. cum[*](quemΨ: cum PAUBüch. and Housman) iubet, occidunt populariter; inde reversi
  19. conducunt foricas, et cur non omnia, cum sint [*](Büch. punctuates et cur non? omnia cum sint. )
  20. quales ex humili magna ad fastigia rerum