Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. vivendum est illic ubi nulla incendia, nulli
  2. nocte metus, iam poscit aquam, iam frivola transfert
  3. Vcalegon, tabulata tibi iam tertia fumant:
  4. tu nescis; nam si gradibus trepidatur ab imis,
  5. ultimus ardebit quem tegula sola tuetur
  6. a pluvia, molles ubi reddunt ova columbae,
  7. lectus erat Codro Procula minor, urceoli sex
  8. ornamentum abaci nec non et parvulus infra
  9. cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron,
  10. iamque vetus graecos servabat cista libellos
  11. et divina opici rodebant carmina mures,
  12. nil habuit Codrus, quis enim negat? et tamen illud
  13. perdidit infelix totum nihil, ultimus autem
  14. aerumnae est cumulus, quod nudum et frusta rogantem[*](est PRAO)