Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nos urbem colimus tenui tibicine fultam
  2. magna parte sui; nam sic labentibus obstat
  3. vilicus et, veteris rimae cum texit hiatum,
  4. securos pendente iubet dormire ruina,
  5. vivendum est illic ubi nulla incendia, nulli
  6. nocte metus, iam poscit aquam, iam frivola transfert
  7. Vcalegon, tabulata tibi iam tertia fumant:
  8. tu nescis; nam si gradibus trepidatur ab imis,
  9. ultimus ardebit quem tegula sola tuetur
  10. a pluvia, molles ubi reddunt ova columbae,
  11. lectus erat Codro Procula minor, urceoli sex
  12. ornamentum abaci nec non et parvulus infra
  13. cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron,
  14. iamque vetus graecos servabat cista libellos
  15. et divina opici rodebant carmina mures,
  16. nil habuit Codrus, quis enim negat? et tamen illud
  17. perdidit infelix totum nihil, ultimus autem
  18. aerumnae est cumulus, quod nudum et frusta rogantem[*](est PRAO)
  19. nemo cibo, nemo hospitio tectoque iuvabit.
  20. Si magna Asturici cecidit domus, horrida mater,