Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. aut positis nemorosa inter iuga Volsiniis aut
  2. simplicibus Gabiis aut proni Tiburis arce?
  3. nos urbem colimus tenui tibicine fultam
  4. magna parte sui; nam sic labentibus obstat
  5. vilicus et, veteris rimae cum texit hiatum,
  6. securos pendente iubet dormire ruina,
  7. vivendum est illic ubi nulla incendia, nulli
  8. nocte metus, iam poscit aquam, iam frivola transfert
  9. Vcalegon, tabulata tibi iam tertia fumant:
  10. tu nescis; nam si gradibus trepidatur ab imis,
  11. ultimus ardebit quem tegula sola tuetur
  12. a pluvia, molles ubi reddunt ova columbae,
  13. lectus erat Codro Procula minor, urceoli sex
  14. ornamentum abaci nec non et parvulus infra
  15. cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron,
  16. iamque vetus graecos servabat cista libellos
  17. et divina opici rodebant carmina mures,
  18. nil habuit Codrus, quis enim negat? et tamen illud
  19. perdidit infelix totum nihil, ultimus autem
  20. aerumnae est cumulus, quod nudum et frusta rogantem[*](est PRAO)