Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. dissimiles veris, quanto praesentius[*](praestantius pΨ: presentius Vind.) esset
  2. numen aquis, viridi si margine clauderet undas
  3. herba, nec ingentium violarent marmora tofum.
  4. Hic tunc Vmbricius quando artibus, inquit, ‘honestis
  5. nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum,
  6. res hodie minor est here quam fuit atque eadem cras
  7. deteret exiguis aliquid, proponimus illuc
  8. ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas,
  9. dum nova canities, dum prima et recta senectus,
  10. dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me
  11. porto meis nullo dextram subeunte bacillo.