Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. (omnis enim populo mercedem pendere iussa est
  2. arbor et eiectis mendicat silva Camenis).
  3. in vallem Egeriae descendimus et speluncas
  4. dissimiles veris, quanto praesentius[*](praestantius pΨ: presentius Vind.) esset
  5. numen aquis, viridi si margine clauderet undas
  6. herba, nec ingentium violarent marmora tofum.
  7. Hic tunc Vmbricius quando artibus, inquit, ‘honestis
  8. nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum,
  9. res hodie minor est here quam fuit atque eadem cras
  10. deteret exiguis aliquid, proponimus illuc
  11. ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas,
  12. dum nova canities, dum prima et recta senectus,
  13. dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me
  14. porto meis nullo dextram subeunte bacillo.