Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. da testem Romae tam sanctum quam fuit hospes
  2. numinis Idaei, procedat vel Numa vel qui
  3. servavit trepidam flagranti ex aede Minervam:
  4. protinus ad censum, de moribus ultima fiet
  5. quaestio. ‘quot pascit servos? quot possidet agri
  6. iugera? quam multa magnaque paropside cenat?’
  7. quantum quisque sua nummorum servat in arca,
  8. tantum habet et fidei, iures licet et Samothracum
  9. et nostrorum aras, contemnere fulmina pauper
  10. creditur atque deos dis ignoscentibus ipsis.
  11. Quid quod materiam praebet causasque iocorum
  12. omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna,
  13. si toga sordidula est et rupta calceus alter
  14. pelle patet, vel si consuto vulnere crassum
  15. atque recens linum ostendit non una cicatrix?
  16. nil habet infelix paupertas durius in se,
  17. quam quod ridiculos homines facit.
    exeat,
    inquit,
  18. “si pudor est, et de pulvino surgat equestri
  19. cuius res legi non sufficit, et sedeant hic
  20. lenonum pueri quocumque ex fornice nati;