Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- divitis hic servo claudit latus ingenuorum
- filius; alter enim quantum in legione tribuni
- accipiunt donat Calvinae vel Catienae,
- ut semel aut iterum super illam palpitet; at tu,
- cum tibi vestiti facies scorti placet, haeres
- et dubitas alta Chionen deducere sella,
- da testem Romae tam sanctum quam fuit hospes
- numinis Idaei, procedat vel Numa vel qui
- servavit trepidam flagranti ex aede Minervam:
- protinus ad censum, de moribus ultima fiet
- quaestio. ‘quot pascit servos? quot possidet agri
- iugera? quam multa magnaque paropside cenat?’
- quantum quisque sua nummorum servat in arca,
- tantum habet et fidei, iures licet et Samothracum
- et nostrorum aras, contemnere fulmina pauper
- creditur atque deos dis ignoscentibus ipsis.
- Quid quod materiam praebet causasque iocorum
- omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna,
- si toga sordidula est et rupta calceus alter
- pelle patet, vel si consuto vulnere crassum