Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Cretice, perluces. dedit hanc contagio labem
  2. et dabit in plures, sicut grex totus in agris
  3. unius scabie cadit et porrigine[*](prurigine P.) porci
  4. uvaque conspecta livorem ducit ab uva.
  5. Foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu;
  6. nemo repente fuit turpissimus, accipient te
  7. paulatim qui longa domi redimicula sumunt
  8. frontibus et toto posuere monilia collo,
  9. atque bonam tenerae placant abdomine porcae
  10. et magno cratere deam; sed more sinistro
  11. exagitata procul non intrat femina limen: