Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Penelope melius, levius torquetis Arachne,
  2. horrida quale facit residens in codice paelex,
  3. notum est cur solo tabulas inpleverit Hister
  4. liberto, dederit vivus cur multa puellae;
  5. dives erit magno quae dormit tertia lecto;
  6. tu nube atque tace: donant arcana cylindros.
  7. de nobis post haec tristis sententia fertur?
  8. dat veniam corvis, vexat censura columbas.’
  9. Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem
  10. Stoicidae; quid enim falsi Laronia? sed quid
  11. non facient alii, cum tu multicia sumas,