Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nonne igitur iure ac merito vitia ultima fictos
  2. contemnunt Scauros et castigata remordent?
  3. Non tulit ex illis torvum Laronia quendam
  4. clamantem totiens ubi nunc, lex Iulia? dormis? [*](Housman punctuates ubi nunc, lex Iulia, dormis? )
  5. atque ita subridens: ‘felicia tempora, quae te
  6. moribus opponunt. habeat iam Roma pudorem,