Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt,
  2. indocti primum, quamquam plena omnia gypso
  3. Chrysippi invenias; nam perfectissimus horum,
  4. si quis Aristotelen similem vel Pittacon emit
  5. et iubet archetypos pluteum servare Cleanthas.
  6. frontis nulla fides; quis enim non vicus abundat
  7. tristibus obscaenis? castigas turpia, cum sis
  8. inter Socraticos notissima fossa cinaedos?
  9. hispida membra quidem et durae per bracchia saetae
  10. promittunt atrocem animum, sed podice levi
  11. caeduntur tumidae medico ridente mariscae.
  12. rarus sermo illis et magna libido tacendi
  13. atque supercilio brevior coma. verius ergo
  14. et magis ingenue Peribomius; hunc ego fatis