Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. aspice quid faciant commercia: venerat obses,
  2. hic fiunt homines, nam si mora longior urbem
  3. indulsit[*](induerit Willis, following Nisbet) pueris, non umquam[*](non umquam GLOT Housman: non numquam PUBüch.) derit amator,
  4. mittentur bracae cultelli frena flagellum;
  5. sic praetextatos referunt Artaxata mores.
  1. Quamvis digressu veteris confusus amici
  2. laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis
  3. destinet atque unum civem donare Sibyllae.
  4. ianua Baiarum est et gratum litus amoeni
  5. secessus, ego vel Prochytam praepono Suburae;
  6. nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non