Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. fient ista palam, cupient et in acta referri,
  2. interea tormentum ingens nubentibus haeret
  3. quod nequeant parere et partu retinere maritos,
  4. sed melius, quod nil animis in corpora iuris
  5. natura indulget: steriles moriuntur, et illis
  6. turgida non prodest condita pyxide Lyde,
  7. nec prodest agili palmas praebere luperco.
  8. Vicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi,
  9. lustravitque fuga mediam gladiator harenam
  10. et Capitolinis generosior et Marcellis
  11. et Catuli Paulique minoribus et Fabiis et
  12. omnibus ad podium spectantibus, his licet ipsum
  13. admoveas cuius tunc munere retia misit.
  14. Esse aliquos manes et subterranea regna
  15. Cocytum[*](et contum ΣVind.Ψ: et pontum PSTU. Housman reads Cocytum after Luitprandus, Antapodosis 5 B.) et Stygio ranas in gurgite nigras,
  16. atque una transire vadum tot milia cumba
  17. nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lavantur.